CIRCUMVEHI

CIRCUMVEHI
CIRCUMVEHI
apud Virg. l. 3. Georgic. v. 264.
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
Singula dum capti circum vectamur amore.
Et in Culice, vel Ciri,
----- ----- circumvehar omnia verbis:
Ad verbum est περιηγεῖςθαι, dicendo circumvehi, et singula enarrare, ut illi solent, qui, ut omnia curiose contemplentur, per singula cunt. Unde περιήγησις, exacta et morosa descriptio, praecipue locorum, sed et rei cuiuslibet. Herodoto namque phoenicis avis descriptio περιήγησις τȏυ φοίνικος: ἐς τὰ μάλιςτα αἰετῷ περιήγησιν ὁμοιότατος καὶ τὸ μέγεθος. Ubi περιήγησις est formae descriptio: Sed quia in singulari partium descriptione, non est similis aquilae phoenix, nam et de colore multum dissimiles; περιήγησις, est potius formae circumscriptio, quam circumcaesuram Latini dixerunr. Lucret. l. 3. v. 220.
Extima membrorum circumcaesura tamen se
Incolumen praestat, nec defit corporis hilum.
Et Arnob. l. 3. At vero nos Deos parum est, quod amplectimini mensione, silo et adterminatis humano: et quod indignius midto est, terrenorum corporum circumcaesurâ finitis. Ubi circumcaesura magnitudinem spectat, ut περιήγησις in loco Herodoti. Unde περιηγεῖν est ζωγράφειν, lineis circumscribere, ut Pictores solent, formarum magnitudines. Hesych. περιήγει, ἐζωγράφει, περιηγητος χιτὼν, purpurae circumtexta tunica, ὁ περιπόρφυρος, περιηγὴς, rotundus, κυκλοτερὴς, in Parmenidis versu, apud Stobaeum, qui in Physicis eius tit. περὶ χημάτων fuit,
Α᾿λλ᾿ ὅς γε πάντοθεν ῖσος ἐὼν, και πάμπαν ἄπειρος
Σφαῖρος, κυκλοτερὴς, δίνῃ περιήγεϊ γαίων.
Quem alii Empedocli tribuunt. Igitur omnia latius dicendo circumvehi, τὰ πάντα κατὰ πλάτος περιηγεῖςθαι, nihil in dicendo omittere et circa patulum orbem morari, κύκλῳ λέγειν καὶ περιοδδ´ειν ἕκαςτα τῷ λόγῳ; cui opponitur, τὸ τύπῳ. Salmas. ad Solin. p. 97. Vide quoque infra Periegesis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CURRUS Solis — 2. Regum c. 23. v. 11. Et cessare fecit (Iosias) equos, quos Soli dederant Reges Iuda, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan melechi Eunuchi, quae erat in Parvar im et Currus Solis combussit igni: quibusdam quadrigae suêre, in quibus sculprae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERIODUS — Graece Περίοδος, nomen variis libris tributum, qui etiam περιηγήσεις dicebantur. Inde Περίοδοι Α᾿ποςτόλων, libri quibus res ab Apostolis gestae continebantur per varias orbis regiones, quas circumvehendo perlustrârant. Et in antiquo Codice… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUADRIGA — Minervae quartae, quae Iove nata et Coriphe, Oceani secundum Ciceronem, inventum, non quod quatuor rotis primitus constaret, sed quod quaternis equis traheretur, dicta est: ut ex Lucretio contendit Licetus de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 22. Hyginus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”